CHARON

CHARON
I.
CHARON
Carthaginensis Historicus, descripsit tyrannos, quotquot in Europa, et Asia fuerunt. Idem prodidit vitas illustrium virorum libris 4. et vitas illustrium feminarum libris totidem. Suidas.
II.
CHARON
Erebi et Noctis fil. inferorum portitor, Prothmeus Iuvenal. Sat. 3. v. 266.
---- Tetrumque novitius horret
Porthmea. ---- ----
Quem Poetae fabulantur defunctorum animas futili cymbâ per Stygiam paludem transvehere. Virg. l. 6. Aen. v. 298.
Portitor has horendus aquas, et flumina servat
Terribili squalore Charon, cui plurima mento
Canities inculta iacet; Stant lumina flammâ:
Sordidus ex humeris nodo dependet amictus,
Ipse ratem contô subigit, velisque ministrat,
Et ferrugineâ subvectat corpora cymbâ,
Iam senior, sed cruda Deo, viridisque senectus.
Quae fabula inde orta Diodoro Sic. Bibl. Hist. l. 1. c. 92. videtur, quod Orpheus, observatô, Aegyptios, certae alicuius urbis, mortuos suos sepulchris inferre solitos, lacum quendam traiciendo, hoc de Charonte figmentum, quod nomen Aegyptiis navitam denotat, in Graeciam reversus Graecis obtruserit. Vide praeclara hanc in rem, apud αὐ τόπτην P. de Valle, Itiner. tom. 1. Per antiphrasin sic dictus, quasi Acharon, h.e. tristis, austerus, qualis a Virgilio supra descriptus. Unde Propert. l. 3. El. 17. v. 24.
Scandenda est iorvi publica cymba senis.
Senec. in Hercul. Fur. Actu. 3. v. 765.
Hunc servat amnem cultu et aspectu horridus,
Pavidosque manes squalidus gestat senex,
Impexa pendet barba, deformem sinum
Nodus coercet, concavae lucent genae,
Pergit ipse contô portitor longô ratem.
Idem in Oedipo, Actu. 1. v. 166.
Quique capaci turbida cymbâ.
Flumina servat, durus senior,
Navita crudus, vix assiduô
Brachia contô lassata refert.
Quin et Charon ipse apud Eurip. in Alcestide, vocat mores suos ἐχθρούς γε θνητοῖς, καὶ θεοῖς ςτυγνουμεν´ους,
Invisos hominibus, Diisque odiosos.
Inde a Statio, l. 2. Silv. 1. v. 186. trux navita. Denique Propert. l. 4. El. 12. v. 7.
Vota movent superos; ubi portitor aera recepit,
Obserat herbosos lurida porta rogos.
Hinc per convicium, homines terribili squalore, et pravô ac corruptô animô, Charontes appellantur. Apul. in Apol. de Aemiliano: Igitur agnomenta ei duo indita, Charon, ut iam dixi ob oris et animi duritatem: et alterum, quod lbentitus audit, ob Deorum comtemptum, Mezentius. Nic. Lloydius.
III.
CHARON
Naucratites Historicus, ut idem Suidas auctor est, retulit Alexandrinos, et Aegyptios Sacerdotes, ac quae sub eorum quôque accidissent. Ad haec Reges, qui in unaquaque fuissent gente. Praeterea de Naucrate, et alia quaedam de Aegypto, posteris reliquit. Nic. Lloydius. Saepe confunditur cum Charonte Lampsaceno Iuniore. Vide ibi; et Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 342. l. 4. c. 3. p. 442. et c. 12. p. 468. Nic. Lloydius.
IV.
CHARON
Pythoclis fil. quem Strabo, l. 13. Historicum appellat, atque inter illustres Lampsacenos reponit. Dionysius quoque, epistolâ ad Pompeium, eum ante Herodotum scripsisse Historias testatur. Hic, Suidâ teste, libros 2. De Rebus Persicis consignavit.
Eos Plut. citat, in Themistocle. Item Athenaeus, l. 9. Idem Athenaeus eum εν τοῖς ὅροις laudat, l. 11. et 12. Sed praeterea multa alia consignavit, quae ex Suida peti poffunt. Ex quo etiam discimus floruisse eum circa Olymp. 75. vel iuxta alios, paulo post Olymp. 79. Vide Strab. l. 12. Voss. de Hist. Graec. l. 1. c. 1. Nic. Lloydius.
V.
CHARON
iunior (uti vocatur) vixit temporib. Ptolemaei Euergetae, ac familiaris sui Apollonii, Argonautica explicuit, non universa quidem, sed quae ab Historia penderent. Docet hoc nos Appollonii Schol. l. 2. Οὕτω δὲ αὐτὰς ὀνομάζει καὶ Χάρων, αὐτοῦ Α᾿πολλωνίου γνώριμος, εν τῷ περὶ ἱςτοριῶν τȏυ Α᾿πολλωνίου. Eundem citari arbitror, cum ante diceret: Χάρων δή φησι, καὶ τὴν Λαμψακην´ων χώραν πρότερον Βεβρυκίαν καλεῖςθαι. Sed minime hinc consequitur, scriptorem hunc fuisse Lampsacenum. Atque ut Lampsacenus esset, alius tamen sit a nobili illo rerum Persicarum scriptore, de quo supra, cum inter eos intervallum sit amplius quam 50. Olympiadum. Vide et infra.
VI.
CHARON
potens et dives fuit Thebis, qui domum Pelopidae et coniuratis ad opprimendos, qui rebus Lacedaemoniorum studebant, contulit et ad Plataeas feliciter pugnaverat. Ad quem etiam Leuctricae pugnae laudem Meneclides orator invidiose transferebat. Ceteroqui vir bonus et impavidus et in sententia sua perseverans.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Charon — may refer to: Ancient world Charon (mythology), in Greek mythology, the ferryman who ferried the dead to the underworld Charon of Lampsacus, ancient Greek logographer (history) Charon, a Theban military commander (fl. mid 4th century BC); see… …   Wikipedia

  • Charon — {{Charon}} Fährmann, der die Seelen der Verstorbenen in einem halbverfaulten Binsenboot über den Acheron* und den Kokytos ins Totenreich bringt, sofern jene nach Brauch bestattet wurden und unter der Zunge einen Obolos als Fährgeld bei sich haben …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Charon — CHARON, óntis, Gr. Χάρων, οντος, (⇒ Tab. I.) 1 §. Namen. Insgemein wird dieser von χαίρω, ich freue mich, hergeleitet, also, daß er durch einen Gegensatz einen bedeuten soll, bey dem und um den gar nichts fröhliches ist. Serv. ad Virgil. Aen. VI …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Chāron — Chāron, im griech. Mythus Sohn des Erebos und der Nyx, der greise Fährmann der Unterwelt, der die Schatten der beerdigten Toten über die Flüsse der Unterwelt setzt, wofür er einen dem Toten in den Mund gesteckten Obolos erhält. Charon, Hermes… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Charon — Datos generales Origen Raahe, Finlandia Información ar …   Wikipedia Español

  • CHARON — CHAR Dans la mythologie grecque, fils de l’Érèbe et de la Nuit. Charon, le nocher des Enfers, avait pour tâche de faire traverser les marais de l’Achéron dans sa barque aux âmes des défunts qui avaient reçu une sépulture. En paiement, il prenait… …   Encyclopédie Universelle

  • Charon — Charon. Ein düstrer Greis, der Sohn der Nacht und des Erebus, dessen ewig gleiches Amt es war, auf einem morschen Nachen die Seelen der Abgeschiedenen in Hermes Begleitung über den stygischen See, den Acheron oder den Cocytus zu führen, wofür er… …   Damen Conversations Lexikon

  • Charon — [ker′ən] n. [L < Gr Charōn] 1. Gr. Myth. the boatman who ferries souls of the dead across the river Styx to Hades 2. the satellite of Pluto: discovered in 1978, it has an orbital period equal to Pluto s rotational period …   English World dictionary

  • Charon — Cha ron, n. [L., fr. Gr. ?.] (Cless. Myth.) The son of Erebus and Nox, whose office it was to ferry the souls of the dead over the Styx, a river of the infernal regions. Shak. [1913 Webster] || …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Charon [1] — Charon (spr. Karon), 1) in der Griechischen Mythologie Sohn des Erebos u. der Nyx, war der Fährmann der Unterwelt, ein finsterer, grämlicher, schmutziger Greis, welcher die von Hermes ihm zugeführten Seelen der bestatteten Gestorbenen über die… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Charon [2] — Charon (spr. Scharong), Schloß im Departement Deux Sèvre (Frankreich), an der Sèvre; in der Nähe auf einer Schiffbrücke 1469 Zusammenkunft u. Versöhnung des Königs Ludwig XI. mit seinem Bruder, dem Herzog Karl von Berry …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”